라틴어 문장 검색

alii tradunt, de filiis qui in potestate patris sint, non putari ius esse funus vocari fierique, quia servi loco sint parenti, et si id fiat, familia funestata sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1439)
quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdum necesse - , sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:4)
templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:3)
. . . Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:3)
Sed repente quasi destruente fortuna constantiam meam eiusmodi vox super constratum puppis congemuit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:13)
ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim, - illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, volneribus donec paulatim evicta, supremum congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 26:2)
potest enim haec adversus privatas domos ullam aequitatem nosse aut ullam modestiam, cuius implacabilis saevitia totiens ipsa funestavit pulvi- naria ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 97:3)
taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus nares circumsedentum ventilata duplicis Ampsancti peste funestat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:2)
simul ora virum, simul arma manusque fractaque commixto sederunt pectora ferro, quattuor hic adeo disiecti mole sub una congemuere, fuga tremefactum protinus agmen excutitur coeptis, neque enim temnenda iacebant funera:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권230)
"nostri cura minor, si non attollere bustis corpora nec plenas antiquis ossibus urnas egerere et mixtos caelique Erebique sub unum funestare deos libet aut exsanguia ferro ora sequi atque aegras functorum carpere fibras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권213)
hic victa genitor lacrimabilis ira congemit, et tandem matri data flere potestas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권355)

SEARCH

MENU NAVIGATION